- NEGATORES
- NEGATORESin Ecclesia olim non unius generis. Ex iis enim, qui premente Gentilium persequutione, in Christi confessione, non steterant, nomenque eius abnegaverant; alii dicti sunt Thurificati et Sacrificati, qui scil. idolis immolaverunt, alii Libellatici, qui libellis conscientiam suam maculaverunt, utiloquitur Cyprian. l. 4. Ep. 2. Atque horum iterum duo fuêre genera; quidam enim, cum libelli huiusmodi conficerentur, ipsi praesentes fuêre; alii eos saltem fieri mandârunt, ipsi interea absentes. Contra quos Presbyteri et Diaconi Ep. ad Cyprianum. Cum totum, aiunt, fidei Sacramentum in confessione Christi nominis intelligatur esse digestum, qui fallaces in excusatione praestigias querit, negavit: Et qui vult videri propositis adversus Euangelium vel edictis vel legibus satisfecisse, hôc ipsô iam paruit, quod videri paruisse se veluit. Imo et inter Negantes habiti, qui involutâ responsione Christum profitebantur, ut ait Ambrosius Comm. in Lucam c. 22. aut sub silentio se abscondentes tacebant, cumresistere deberent; ut Gregorius Homil. 14. in Euangel. μετα παῤῥησίας enim πάσης, cum ommni libertate, id faciendum, Actor. c. 4. v. 29. Unde notat Euseb. Histor. Eccl. l. 5. c. 1. Vetium Martyrem confessum, λαμπροτάτῃ φωνῇ, clarissimâ voce, esse se Christianum: et hoc Martyribus in ore fuisse, Christianus sum, Christiana sum. In quam sententiam Basilius M. Moral. reg. 6. Ο῞τι δεῖ ἀφόβως καὶ ἁνεπαιχόντως παῤῥησιάζεςθαι εν τῇ ὁμολογίᾳ τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ι῾ησοῦ Χριςτοῦ καὶ τῶ λόγων ἀυτοῦ etc. Vide Io Forbesium Instructionum Historico-Theologic. l. 12. c. 1. num. 9. et seqq. et hîc passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.